Informatie

adres
Kerk van het Heilig-Hart van Jezus, Kerkplein 17 Turnhout

voorzitter
Mia Vanheertum
014 - 41 62 77

dirigent polyfonie
Paul Elst

dirigent Gregoriaans
Maurits Van Obbergen

organist
Paul Elst

webbeheerder
mail

H.H. Missen

weekeinde
zondag: 9.30 uur (Hoogmis)

Cartoon

Facebookpagina

QR

Zangerskoor

Wij minnen, Heer, de luister van Uw Tempel,
de pracht van Uw altaar, wierook die stijgt
en geurt ... En alwie overschrijdt de drempel
ontbloot het hoofd, eerbiedig knielt en nijgt.

Het orgel ruist en schraagt de lofgezangen
die zwellen in de beuk - bede die aemt
en zweeft, wier echo's trillend blijven hangen,
die ieder hart tot medebidden praamt.

Wij zingen, Heer, wij danken, smeken, streven,
van Uw gelovig volk talen de vreugd
en smart. U, die de Troost zijt van dit leven
en die hierna ons eeuwig hoog verheugt.

Jozef Simons, koorlid
1888 - 1948

Cartoon

Buienradar

Weerbericht

Weersverwachting
Turnhout
Meer weer in Turnhout

Berichten

6 - Teksten Requiemmis

Introïtus

Requiem aeternam dona eis, Domine.
Et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion,
Et tibi reddetur votum in Jerusalem
Exaudi orationem meam
Ad te omnis caro veniet.

Graduale

Requiem æternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.
In memoria æterna erit iustus,
ab auditione mala non timebit.

Tractus

Absolve, Domine,
animas omnium fidelium defunctorum
ab omni vinculo delictorumet
gratia tua illis succurentemereantur
evadere iudicium ultionis,
et lucis æternae beatitudine perfrui.

Dies Irae

Dies irae, dies illa Solvet saeclum in favilla, Teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus, Quando judex est venturus, Cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura, Cum resurget creatura, Judicanti responsura.
Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus judicetur.
Judex ergo cum sedebit, Quidquid latet apparebit. Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus, Cum vix justus sit securus?
Rex tremendae majestatis qui salvandos salvas gratissalva me, fons pietatis
Recordare, Jesu pie, Quod sum causa tuae viae: Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti, lassus; Redemisti crucem passus; Tantus labor non sit cassus.
Juste Judex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis.
Ingemisco tanquam reus, Culpa rubet vultus meus; Supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae, Sed tu, bonus, fac benigne, Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta, Et ab hoedis me sequestra, Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis, Gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa, Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus.: Huic ergo parce, Deus:
Pie Jesu Domine: Dona eis requiem.  Amen.

Offertorium

Domine Iesu Christe, Rex gloriæ,
libera animas omnium fidelium defunctorumde
pœnis inferni et de profundo lacu.
Libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus,
ne cadant in obscurum; sed signifer sanctus Michael
repræsentet eas in lucem sanctam,
quam olim Abrahæ promisisti et semini eius.

Hostias et preces tibi, Domine,laudis offerimus;
tu suscipe pro animabus illis,
quarum hodie memoriam facimus.
Fac eas, Domine, de morte transire ad vitam.
Quam olim Abrahæ promisisti et semini eius.

Lux aeterna

Lux æterna luceat eis, Domine,
cum sanctis tuis in æternum, quia pius es.
Requiem æternam dona eis, Domine;
et lux perpetua luceat eis.

Libera me

Libera me, Domine,
de morte aeternain die illa tremenda quando coeli movendi sunt et terra,
dum veneris judicare saeculum per ignem.
Tremens factus sum ego et timeo,
dum discussio venerit atque venture ira:
quando coeli movendi sunt et terra.

In Paradisum

In paradisum deducant te angeli;
in tuo adventu suscipiant te martyreset
perducant te in civitatem sanctam Jerusalem.
Chorus angelorum
te suscipiatet cum Lazaro,
quondam paupere,
aeternam habeas requiem.